- ANAXANDER
- I.ANAXANDEREurycratis fil. Pater Eurycratidae, Heraclides. Herodot l. 7. Spartae Rex, ab Eurysthene XII. collegaAnaxidami Proclidae, Paulan. in Laconicis. Hic interrogatus, quare Lacedaemonii nullum congererent thesaurum, respondit, quia timent, ne custodes corrumpantur, Plut. in apophth. Lac. c. 34. Eô regnante, bellum Mesleniacum II. ferbuit, caeptum annô post Ithomes excidium 39. annô 4. Olymp. 23. tum enim Meslenii Aristomene duce lectô a Lacedaemoniis defecerunt. Et primo quidem ad Deras pugnatum, annô 1. Olympiad. 24. ubi neutris aderant socii, ac Aristomenes praeclara edidit facinora. Annô sequente cum utrisque, socii accessissent, praeliô ad Apri monumentum (quod vide) Aristomenes lectissimis e Messenia iuvenibus 80. stipatus contra Anaxandri cohortem in acie stetit quam tandem difficulter fudit; fusam persequi alios iubet, ipse alios atque alios adoritur, donec hostes penitus in fugam vertit: Quos dum palantes ageret, scutum amisit, non nisi post descensum in Trophonii adytum, recuperatum. Post quae, collectis Mesleniis, aslumptâque iuvenum manu, quos circum se habere solebat, sub vesperam ad Pharas contendit Laconiae oppidum; quô direptô. Anaxander illum praedâ redeuntem a tergo urgebat: verum Aristomenes Regem iterum fudit et insequutus est, donec natium alterâ iaculô traiectâ, retrocedere cum praeda coactus sit. Tertiô belli annô proditione Aristocratis Arcadis, pecuniâ a Spartanis corrupti, ad Magnam Foslam praeliô commislô, Aristomenes fugere coactus, i Eiram montem se recepit: indeque ex Laconio praedas frequentes egit. Trienniô exactô, annô 2. Olymp. 25. cum Anaxandro et Anaxidamo ambobus Regibus congressus, et percussô ictu lapidis capite corruens, cum 80. de suis captus, Spartam pertractus et τὴν Κεάδαν coniectus est. E qua foveâ tantum non miraculô liber varia porro praeclare egit, donec Eirâ captâ, secundum hoc Messeniroum et Laconum bellum finem habuit annô 1. Olymp. 28. Quô factô Aristomenes hominibus 500. selectis, quibus se Arcades 300. obtulerant in facinoris societatem: Spartam invadendi consilium cepit, dum Lacedaemoniorum pars magna rapiendis Messeniorum rebus adhuc occupata esset. Verum Aristocrates praefatus iterum Lacedaemoniis rem prodidit: utriusque proditionis indiciô ex rescripta Anaxandri Regis epistolâ intercepta, detectô. Arcades itaque proditorem lapidibus obrutum et insepultum, extra fines abiecerunt: Messenii vero, quotquot ad Eiram et alibi relicti, a Lacedaemoniis, in publicorum servitiorum, numerum conscripti sunt etc. Pausan. Messeniacis, Successorem habuit filium Eurycratidam, quem vide.II.ANAXANDERMegalopolitarum, ut videtur, Dux, a Thebanis ad Telphusam captus. Diodor. Sic. l. 16. f. 503.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.